- ASTRANTIA sive OSTRITIUM Herbariorum
- ASTRANTIA, sive OSTRITIUM Herbariorumaliis Magistrantia et Imperatoria, verum est Veterum Smyrnium. Utriusque enim caulis foeniculaceus, folia apii in auri colorem languescentia, radix crasla et multa, foris nigricans, intus alba. Utraque in montibus nascitur, et radice liquorem exsudat lentum ac modice rufum, suavissimi odoris et myrrham optimam redolentis, linguamque vellicantis acrimoniâ suâ. Unde et myrrham sucum vocavêre Veteres, stacte myrrhâ nihilo deteriorem. Utraque porro stomachum corroborat, menses et urinam ciet, cum polenta trita et imposita carbunculos sanat, ex vino pota rigores discutit, contra rabiosi canis morsum et serpentisictus efficax est; renumque ac lumborum doloribus opitulatur etc. Hodie quoque Herbam Benzuini nonnulli vocant; de qua vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1274. et 1275.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.